Hopp til hovedinnhold

Den nordiske bispekonferansens statutter på latin


CAPUT I - DE NATURA CONFERENTIÆ EJUSQUE NOMINE ET CONSTITUTIO
CAPUT II - DE COETU PLENARIO
CAPUT III - DE CONSILIO PERMANENTI
CAPUT IV - DE SECRETARIATU GENERALI
CAPUT V - DE COMMISSIONIBUS
CAPUT VI - DE VARIIS

Bilde

CAPUT I - DE NATURA CONFERENTIAE EJUSQUE NOMINE ET CONSTITUTIONE

Art. 1 Europae septentrionalis nationum, i.e. Daniae, Finlandiae, Islandiae, Norvegiae, Sueciae, Episcopi dioecesani et alii, de quibus in art. 3, in unam coalescunt Conferentiam (cfr. cann. 447; 448, §2 et 449, §1), cui nomen est CONFERENTIA EPISCOPALIS SCANDIAE.

Art. 2 Conferentia in id tendit, ut, collatis consiliis, in conventibus statuto tempore habendis, studio incumbat quaestionum communium - et, data occasione, earum quoque quaestionum ad singulas dumtaxat nationes spectantium, licet istae per se singulorum Episcoporum competentiae ambitu comprehendantur salvo iure uniuscuiusque episcopi dioecesani - atque de iis deliberat eum in finem, ut actio formaeque apostolatus, necessitatibus istarum nationum tam cunctarum quam singularum accommodatae, magis foveantur.

Art. 3 Conferentiae membra sunt (cfr. can. 450, §1):

  1. Episcopi dioecesani eisque iure aequiparati (cfr. can. 381), itemque coadjutores.
  2. Episcopi auxiliares; Episcopi vero titulares in territorio Conferentiae peculiari munere vel ab Apostolica Sede vel a conferentia demandato fungentes, ex.gr. vicarii castrenses, assistentes actionis catholicae, etc.

Art. 4 Episcopi emeriti Scandiae, in territorio Conferentiae domicilium habentes, ad coetus plenarios invitantur; suffragium tamen deliberativum ferre non valent.

Art. 5 Licet Legatus Sanctae Sedis, ob peculiare quod in territorio obit officium, ad Episcoporum conferentiam de iure non pertineat, in primam tamen congressionem cuiuslibet sessionis Conferentiae invitatur. Liquet praeterea eundem Legatum aliis Conferentiae congressionibus posse interesse, vel de peculiari Sanctae Sedis mandato vel ipsa Conferentia invitante.

Art. 6 Conferentiae organa sunt:

  1. Coetus plenarius.
  2. Consilium permanens, constans e Praeside, Pro-praeside et alio membro Conferentiae.
  3. Secretarius generalis, cuius munus uni e membris Conferentiae committi potest.
  4. Commissiones.

CAPUT II - DE COETU PLENARIO

Art. 7 Coetus plenarius organum principale Conferentiae est.

Art. 8

§1
Membra, de quibus in art. 3, coetum plenarium constituunt et iure suffragii deliberativi gaudent.
§2
Solis eis, de quibus in art. 3, n. 1, competit suffragium deliberativum de statutis conficiendis aut immutandis.

Art. 9

§1
Membra, de quibus in art. 3, coetui plenario interesse tenentur.
§2
Episcopi dioecesani eisque iure aequiparati atque coadjutores, iustam ob causam impediti quominus coetui plenario intersint, iure potiuntur mittendi procuratorem, qui vero suffragium deliberativum ferre non valet.

Art. 10

§1
Coetus plenarius regulariter semel vel bis in anno celebrandus est. Praesidis est coetum convocare, ei praeesse atque eius laboribus moderari.
§2
Maior pars membrorum iure fruitur obtinendi coetum plenarium extraordinarium, a Praeside tamen convocandum.

Art. 11 Coetus plenarius, i. e. omnes qui in art. 3 indicati sunt, eligit:

  1. Praesidem et Pro-praesidem, qui Episcopi dioecesani vel eis iure aequiparati esse debent.
  2. Tertium membrum Consilii permanentis.
  3. Secretarium generalem.

Art. 12

§1
Electiones secundum normas Codicis Iuris Canonici conficiuntur (can. 119, n.1).
§2
Praeses, Pro-praeses, tertium membrum Consilii permanentis, necnon secretarius generalis, si est unum ex membris Conferentiae, eliguntur ad quadriennium.
§3
Convenit ut electiones ita peragantur, ne quid detrimenti laborum rationabilis continuatio capiat.
§4
Praeses legitime repraesentat Conferentiam qua personam iuridicam.

Art. 13 Convocatione Synodi Episcoporum facta, coetus plenarius eligat membrum Conferentiae quod in Synodo Episcoporum partes Conferentiae sustineat (cfr. cann. 334, n. 2 et 346, §1). Eius mandatum, Synodo conclusa, desinit ipso facto.

Art. 14 Qui munere his statutis descripto functus est, iterum ad idem aliudve munus eligi potest.

Art. 15

§1
Coetus plenarius designat membra commissionum.
§2
Commissionum Praesides earumque sodales, qui sunt Episcopi, nominantur ad quadriennium, alia membra vero ad placitum Conferentiae.

Art. 16

§1
Episcoporum Conferentia decreta generalia ferre tantummodo potest in iis causis, in quibus ius universale id praescripserit aut peculiare Apostolicae Sedis mandatum, motu proprio aut ad petitionem ipsius Conferentiae datum, id statuerit, iuxta normam can. 455, §1.
§2
Ut haec decreta valide ferantur, per duas saltem ex tribus partibus suffragiorum eorum qui voto deliberativo fruuntur, proferri debent, iuxta normam can. 455, §2.
§3
Decreta, de quibus in §1, vim iuridice obligandi non obtinent, nisi ab Apostolicae Sedis recognita, a Praeside Conferentiae per litteras membris Conferentiae expeditas promulgata atque per nuntium emissum publici iuris facta sunt, necnon tempore vacationis elapso, quod in eisdem litteris praestitutum est.
§4
Episcopi dioecesani eisque iure aequiparati eadem decreta publici iuris facere tenentur in propria circumscriptione.

Art.17 Ut sint magisterii authentici documenta utque possint ipsius Conferentiae nomine publici iuris fieri, declarationes doctrinales Conferentiae sint in coetu plenario unanimi consensu Episcoporum membrorum approbatae vel a duabus saltem ex tribus partibus Episcoporum votum deliberativum habentium; quo in casu ne promulgentur nisi praevia recognitione Sedis Apostolicae.

Art. 18 Praeterea quae in art. 16 et 17 statuta sunt, Conferentia eiusve Praeses nomine omnium Episcoporum agere non valet, nisi omnes et singuli Episcopi consensum dederint, iuxta normam can. 455, §4.

Art. 19 Ob diversitatem linguarum Scandiae aliaque in aliis nationibus rerum adjuncta, spectat ad Episcopum dioecesanum (vel Episcopos eiusdem regionis linguisticae) versiones textuum liturgicorum parare, quas deinde Conferentia Episcopalis Sanctae Sedi confirmandas submittit confirmatasque publici iuris facit.

Art. 20 Actuarium Conferentiae Praeses proponit, audito eius Episcopo, eumque coetus plenarius ad tempus determinatum designat. Actuarii erit acta gestaque omnia accurate describere. Acta, a Praeside et ab ipso actuario subsignata, et a coetu approbata, primum Sedi Apostolicae per Legatum Pontificium mittuntur, et postea Conferentiae membris.


CAPUT III - DE CONSILIO PERMANENTI

Art. 21 Conferentiae permanens Consilium habet potestatem ordinariam negotia executioni demandandi.

Art. 22 Consilii permanentis est curare, ne Conferentiae actio interruptionis quid patiatur; parare elenchum agendorum in coetu plenario paratumque cum Apostolicae Sedis Legato et Conferentiae membris communicare; fovere exsecutionem eorum quae in coetu plenario decreta sunt; moderari secretariatui generali; invitare (singulis tamen in rebus et causis) ad coetum plenarium eos quibus ius participandi per se non competit, auditis tamen eorum Episcopis dioecesanis eisque iure aequiparatis et coadjutoribus (cf. Risposta della Pontificia Commissione per l'Interpretazione dei decreti del Concilio Vaticano II, AAS 62, 1970, pag. 793).

Art. 23

§1
Quoties, copia Conferentiae convocandae deficiente, negotia urgeant, Consilium permanens necessarias ferre valet decisiones, quas singulis membris Conferentiae communicet. Intra mensem a die communicationis receptae membra Conferentiae recursum facere possunt, , iuxta normam can. 457.
§2
Si urgeant negotia, quae competentiam singulorum Episcoporum dioecesanorum tangant, decisiones consilii permanentis valent, nisi intra mensem a die communicationis receptae recursus factus sit ab Episcopo dioecesano, vel ei iure aequiparato vel coadjutore.

Art. 24 Consilium permanens, prout necessitas postulet, convocetur, sed saltem bis in anno.


CAPUT IV - DE SECRETARIATU GENERALI

Art. 25

§1
Secretariatus ex Secretario generali et aliquibus cooperatoribus constat.
§2
Coetus plenarius Conferentiae eligat Secretarium generalem, qui per se episcopus esse debet. Attamen Praeses, circumstantiis omnibus perpensis, admittere potest electionem cuiusdam presbyteri aut alius personae probatae, praevio consensu sui Ordinarii aut Superioris. Quotiescumque vero de personis ad Episcopatum promovendis tractandum est, unus ex Episcopis munere secretarii fungitur.

Art. 26 Secretariatus negotiis ordinarie expediendis incumbit, sub Consilii permanentis moderamine (cfr. art. 22), et generatim in cunctis Conferentiae necessitatibus, exempli gratia in praebendis informationibus, in fovenda cum aliis Episcoporum Conferentiis relatione, in coordinanda singulorum Conferentiae commissionum actione, etc., praesto sit.


CAPUT V - DE COMMISSIONIBUS

Art. 27 Singulae commissiones iis, ob quas creatae sunt, rebus specialibus student et solutiones practicas inquirunt problematum, uti sunt actio socialis, seminaria, media communicationis socialis, catecheseos promotio, institutio seu educatio, immigratio, etc.

Art. 28 Commissio quaevis, inquantum fieri potest, ex uno pluribusve Conferentiae membris et peritis constat. Commissiones, Consilio permanenti et, si casus ferat, coetui plenario, relationem de actis gestisque necnon de laborum eventu exhibent.


CAPUT VI - DE VARIIS

Art. 29 Conferentiae expensae solvendae sunt eis bonis, quae Conferentia ex singularum circumscriptionum ecclesiasticarum statutis contributionibus et ex donis aliisve titulis legitimis obtinet, iuxta normam can. 1257. Bona a secretario generali administrantur, qui in exercendo munere a Consilio permanenti dependet, servatis praescriptis cann. 1279, 1280 et 1284.

Art. 30 Haec statuta mutari nequeunt, nisi mutatio saltem duabus ex tribus partibus eorum, qui iuxta art. 8, §2 suffragium deliberativum ferunt, placuerit atque Apostolica Sede eam recognoverit (cfr. can. 454, §2).


In sessione habita die 28 mensis septembris a. 1984 Conferentia Episcopalis Scandiae statuta sua accommodavit praescriptis Codicis Iuris Canonici et mutationes cum maioritate ab art. 16 §2 requisita approbavit.

Simili modo eadem Conferentia in sessione plenaria mensis septembris 1989 in civitate Aboensi in Finlandia approbavit mutationes requisitas a responsione 23 maii 1988 data a Consilio Pontificio Codici iuris canonici authentice interpretando.

Item eadem Conferentia in sessione plenaria die vicesima tertia mensis martii 2000 Gothoburgiae in Suecia habita approbavit mutationes requisitas in Motu Proprio 'Apostolos suos' die 21 mensis Maii anno 1998 dato. Congregatio pro Episcopis statuta revisa recognoscit die 17 mensis Aprilis anno 2000.

+ Gerhard Schwenzer SSCC
Praeses

Sr Angela Corsten rscj
A secretis